INDEPENDENTES

INDEPENDENTES
I.
INDEPENDENTES
nomen Sectariorum in Anglia, qui ex Separatistis orti Quid enim, post Eccl. illius refotmationem sub Eduardo VI. coeptam, et sub Elizabetha consummatam, dissidii ortum sit, ex residua cerimoniarum, vestium et Hierarchiae pompa, dicemus infra ubi de Buritanis, aliquid etiam iam retro attigimus, ubi de Brownistis.
Notum dixisle Pontisicium quendam haud incelebrem, Elizabetha nos regno expulit, sed vetinuit nosiras vestes et ornamenta. Id animos non paucorum offendit, qui reformationem ad simplicitatem Apostolicam propius accedentem avebant. Sed prudentiores eorum, ob ista, quae tolerabiles nugas appellare Calvino visum, secessionem neutiquam faciendam iudicâtunt. Alii fervidiotes viterius progressi sunt: Inprimis cum progressu tem poris, Episcoporum cresceret auctoritas, et in Non-Conformistas ac Separatistas rigor, tunc ab utraque parte indies magis magisque excedi coepit. Iacobus enim l. Mag. Brit. Rex utprimum Elizabethae successit, Scotiam, statim a reformatione ad formam Helveticae Eccl. compositam, in Regimine ac Ordine disciplinae, voluit esse Angliae conformem, ac Rainoldo eximio Theologo hac de re ad se misso, ut Episcopatum deprecaretur, respondit, Domine Rainolde, no Biscbop no King. Etiam ne Bucero Pastore Veriano, quod Ep. Douwnani Contioni de Episcopatu respondisset erudito de Gubernatione Eccl. tractatu, poenas postulari exegit, Synodo Zinzaeanâ defenso A. C. 1618. Interim, ut Ep. Ius divinum sibi arrogare permitteret, numquam adigi potuit, quod dein demum sub succeslore eius obtinuêrunt. Sub Car. itaque postea I. omnia in peius non ire, sedruere; maxime postquam ad Cantuariensem Praesulatum emersit Gul. Laud, bomo ambitiosus, turbulentus, crudelis, cuius praecipuum opus erat novas introducere cerimonias (adeo non quidquam de veteribus demere) illosque, qui eis se conformare nollent, quâ pote, persequi. Tum non animo, sed et corpore, ab Anglia anerti non pauci, quibus hae innovationes displicebant, et metu. persecutionis in exteras regiones, maxime in illam Americae partem, quae Nova Anglia dicitur, migtate. Inter quos praecipuae auctoritatis Ioh. Cottonus, coeptum a Robinsono Independentismum, A. C. 1635. absolvit, eaque dogmata singulari facundiâ et dexteritate interpolare coepit. De Robinsono vide suo loco, ut et in vote Separatistae; de ipso Cottone plura supra; uti de statu Eccl. Angl. circa haec tempora, apud Ioh. Bastwick τράξει τῶ Ε᾿πιςκόπων, sive Apologetico ad Presules Anglicanos. Missis ergo ex Nova Anglia in veterem literis, Cottonus novam Eccl. formam mire depraedicare coepit, et novum Doctorem amplexus Thom. Godwyn, vir egregie doctus, admiratione Cottoni plures secum eotraxit. Interea in Scotia turbari coeprum. Scoti enim moleste ferentes a Laudo praef. sibi novas cetionias ac Liturgiam obrrudi, Regis auctoritate abuso, sese iis opponere, neque pati, ut omnia in Eccl. ac Politia conturbarentur, cottituêrunt. Initium rei Edinburgi factum, cum nova Liturgia primum praelegeretur, A. C. 1637. Scoti ad preces primum, inde ad arma, confugientes, Synodo Glascuensi Episcopatum per Scoriam funditus sustulêrunt: scintillisque incendii in Angliam transvolantibus, Parliamentum coiit A. C. 1640. in quo praecipue de Reformatione Eccl. agererur. Mox Laudus in vincula coniectus, Epp. ex Ordinum Regni numero, et Parliam ento exclusi: ac superstitiones, vanaeque, et superfluae cerimoniae vel abrogatae vel mitigatae sunt. Haec inter, libertas in licentiam abiit, et sublatâ Episcoporum auctoritare,
cum nondum de novo regimine conveniret, nultae sectae, haereses, schismata passim exorta sunt. Episcopi contra Regem ad arma concitare, lanienaque Hibernicâ ultra
200. m. Protestantium infra trimestre cadere. Convocata iraque Londini Synodus ex utriusque gentis Theologis constans, si forte tot malts remedium reperiri poslet. Sed et hîc Patres divisi, quorum maior numerus, omnia ad normam Eccl. Scoticae conformari volebant, hinc Presbytertani dicti, alii cont ra Independentismem, qualis in Nova Anglia erat, etiam in veteri tolerandum consebant, qui numero erant VII. et Indepeddentes appellati sunt. Inter hos iam aliquot Annos contenditur de regimine Eccl. medio tempore quaelibet sectarum genera ut dictum, hoc quasi interregno abutebantur, ita ut tota Anglia illo veneno inficeretur. Abrogatoque Episcopali regimine in universum, G. Laudus securi percuslus, A. C. 1645. ac factio Independentium, quibus se fanatici complures iunxerant, superior in Parliamento facta. victricibus armis Angliam debellavit, Scotiam cum Hibernia sibi subiecit, ac nec ipsi Sacto Regis capiti vitaeque pepercit, A. c. 1648. A' quo tempore, Schismatici omnes, Angliam infestantes, una et communi nomine Independentium gavisi sunt, seque illis quoties contra Presbyterianos res gerebatur, sociârunt, consiliis eorum mascule sese opponentibus Scotis, ut videre est ex G. gillespii doctis contra Colemannum Disputat. et Rhetorfortii refutatione Erastianismi Colemanni. Nec defuêrunt occasioni Iesuitae, palam et verbo Independentibus favere prae se ferentes, ut sub isto in vulgus grato titulo rem suam agerent etc. Ut verbo dicam, Independentes igitur S. Novi Puritani, illis Aunis in duo hominum genera abivêre: quorum alii cetera otthodoxi ac in doctrina cum Presbyterianis consentientes, in solo de Regimine articulo ab illis dissident, neutiquam ullas cerimonias bonâ conscientiâ tolerari posse existimantes; alterum genus colluvies est pessimorum Haereticorum, Anabaptistarum, Familiaristarum, Antinomorum, Socinianorum, Libertinorum et mille aliorum nominum: quae tamen ad III. praecipuas Classes, Quarentium, s. Exspectantium, Antinomorum et Anabaptistarum, referri solent. Quo factum, ut priores, ne propter commune nomen eorundem criminum infamiâ, vel saltem suspicione, laborarent, Independentium nomine relicto, Congregationales in posterum dici voluêrunt. Ceterorum, qui Londini, Independentismi metropolim constituêrunt, palmarium opus est, Reformationem impedire, schismata et haereses fovere, Synodum ac eius consilia subvertere: atque hinc proprie illis nomen, quod nulli Synodicae auctoritati et iurisdictioni subiecti esse velint. Cetera eorum deliria, ac migrationem ex Nova Anglia in Hollandiam, ubi prima Eccl. Independens Roterodami excitata est ab Hug. Petro, famosissimo belli Anglicani praecone Decretum Synodi Catentoniensis Gallicae A. C. 1644. contra Independentes, qui in regnum illud irrepere tum coepêrunt. Item originem Erastianorum, qui, contendentibus cum Presbyterianis Independentibus tertii emersêrunt, pluraque alia hanc in rem, vide apud Georg. Hornium Hist. Eccl. N. Test. Periodo III. artic. 3. §. 11. usque ad 62. et hîc passim.
II.
INDEPENDENTES
vide Anicium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Confederação Geral dos Sindicatos Independentes — Die Confederação Geral dos Sindicatos Independentes?/i, abgekürzt cgsi, zu deutsch Allgemeiner Bund Unabhängiger Gewerkschaften, ist einer der etwa sieben portugies …   Deutsch Wikipedia

  • Partidos inscritos en el Registro de Partidos Políticos del Ministerio del Interior de España — Anexo:Partidos inscritos en el Registro de Partidos Políticos del Ministerio del Interior de España Saltar a navegación, búsqueda Se muestran a continuación los partidos políticos inscritos en en el Registro de Partidos Políticos del Ministerio… …   Wikipedia Español

  • Lino António — Os independentes, Oporto, 1944. Lino António es el cuarto por la derecha de la segunda fila.[1] Lino António da Conceição (Leiria, 26 de noviembre de 1898 Lisboa, 23 de octubre de 1974) fue un …   Wikipedia Español

  • Confédération Européene des Syndicats Indépendants — Die Confédération Européene des Syndicats Indépendants (CESI) mit Sitz in Brüssel ist ein Zusammenschluss von europäischen Gewerkschaften mit nichtsozialistischem und nichtkommunistischem Hintergrund. Inhaltsverzeichnis 1 Deutschland 2 Italien 3… …   Deutsch Wikipedia

  • Escuelas de samba de Brasil — Anexo:Escuelas de samba de Brasil Saltar a navegación, búsqueda Esta es una lista de escuelas de samba del Brasil. Contenido 1 Acre 1.1 Rio Branco 2 Alagoas 2.1 …   Wikipedia Español

  • ИНДЕПЕНДЕНТЫ — (лат. independentes независимые). Протестантская секта XVI столетия в Англия и Голландии, не признававшая зависимости от епископа. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. ИНДЕПЕНДЕНТЫ лат. independentes,… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • Anexo:Escuelas de samba de Brasil — Esta es una lista de escuelas de samba del Brasil. Contenido 1 Acre 1.1 Rio Branco 2 Alagoas 2.1 Maceió …   Wikipedia Español

  • COLEMANNUS — Pastor Londinensis, auctor Erastianorum seu Colemannianorum. Dum enim proximis temporibus in Anglia, inde Presbyteriani, hinc Independentes, pro suo quisque tegimine contenderent; factum est, ut interea florentissimas Ecclesias Haereticorum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVA Anglia — vulgo new England Anglis, nouvelle Angleterre, Gallis, provincia Americae septentrionalis, in parte australi Canadae, seu novae Franciae, in ora maris Borealis, ubi alias aliquot coloniae Gallorum. Sed ab A. C. 1606. subest Dominio Anglorum, qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Festa do Peão de Boiadeiro — The Festa do Peão de Boiadeiro (Portuguese for Cowboy Festival ) is a rodeo featuring bulls and horses, in the style of American rodeos. In Brazil hundreds such festivals are held throughout the year.The Festa do Peão is one of the most famous… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”